6.16
C. PLINIUS
TACITO
SUO S.
1
Petis ut tibi avunculi mei exitum scribam, quo verius tradere
posteris
possis. Gratias ago; nam video morti eius, si
celebretur
a te, immortalem gloriam esse
propositam.
T
2
Quamvis enim pulcherrimarum
clade
terrarum, ut populi ut urbes
memorabili
casu, quasi semper victurus occiderit, quamvis ipse
plurima
opera et mansura condiderit, multum tamen
perpetuitati
eius scriptorum tuorum
aeternitas
addet.
T
3
Equidem beatos puto, quibus deorum munere datum est aut facere scribenda aut scribere legenda, beatissimos vero quibus utrumque. Horum in numero avunculus meus et suis libris et tuis erit. Quo
libentius
suscipio,
deposco
etiam quod
iniungis.
T
4
Erat Miseni classemque imperio
praesens
regebat.
Nonum
Kal.
Septembres
hora
fere
septima
mater mea
indicat
ei apparere nubem
inusitata
et
magnitudine
et
specie.
T
5
Usus ille sole, mox
frigida,
gustaverat
iacens studebatque; poscit
soleas,
ascendit locum ex quo maxime
miraculum
illud conspici poterat. Nubes — incertum procul
intuentibus
ex quo monte;
Vesuvium
fuisse postea cognitum est —
oriebatur,
cuius
similitudinem
et formam non alia magis arbor quam
pinus
expresserit.
T
6
Nam longissimo velut
trunco
elata
in altum quibusdam
ramis
diffundebatur,
credo quia
recenti
spiritu
evecta,
dein
senescente
eo
destituta
aut etiam
pondere
suo victa in
latitudinem
vanescebat,
candida
interdum, interdum
sordida
et
maculosa
prout
terram cineremve sustulerat.
T
7
Magnum propiusque noscendum ut
eruditissimo
viro visum. Iubet
liburnicam
aptari;
mihi si venire
una
vellem facit copiam; respondi studere me malle et forte ipse quod scriberem dederat.
T
8
Egrediebatur domo; accipit
codicillos
Rectinae
Tasci
imminenti periculo
exterritae
— nam villa eius
subiacebat,
nec ulla nisi navibus fuga: ut se tanto
discrimini
eriperet orabat.
T
9
Vertit ille consilium et quod
studioso
animo incohaverat
obit
maximo.
Deducit
quadriremes,
ascendit ipse non
Rectinae
modo sed multis — erat enim
frequens
amoenitas
orae — laturus auxilium.
T
10
Properat
illuc
unde alii fugiunt,
rectumque
cursum
recta
gubernacula
in periculum tenet
adeo
solutus metu, ut omnes illius mali
motus
omnes figuras ut
deprenderat
oculis
dictaret
enotaretque.
T
11
Iam navibus cinis incidebat, quo propius accederent,
calidior
et densior; iam pumices etiam nigrique et
ambusti
et
fracti
igne lapides; iam
vadum
subitum
ruinaque
montis litora
obstantia.
Cunctatus paulum an
retro
flecteret, mox
gubernatori
ut ita faceret monenti “Fortes” inquit “fortuna iuvat:
Pomponianum
pete.”
T
12
Stabiis
erat
diremptus
sinu medio — nam
sensim
circumactis
curvatisque
litoribus mare
infunditur;
ibi quamquam nondum periculo appropinquante,
conspicuo
tamen et cum cresceret proximo,
sarcinas
contulerat
in naves, certus fugae si
contrarius
ventus resedisset. Quo tunc avunculus meus
secundissimo
invectus,
complectitur
trepidantem
consolatur
hortatur,
utque timorem eius sua
securitate
leniret,
deferri
in balineum iubet; lotus
accubat
cenat, aut
hilaris
aut — quod
aeque
magnum — similis
hilari.
T
13
Interim e
Vesuvio
monte pluribus locis
latissimae
flammae altaque incendia
relucebant,
quorum
fulgor
et
claritas
tenebris noctis excitabatur. Ille
agrestium
trepidatione
ignes relictos desertasque villas per
solitudinem
ardere in
remedium
formidinis
dictitabat.
Tum se
quieti
dedit et quievit verissimo quidem somno; nam
meatus
animae, qui illi propter
amplitudinem
corporis gravior et
sonantior
erat, ab iis qui limini
obversabantur
audiebatur.
T
14
Sed
area
ex qua
diaeta
adibatur ita iam cinere mixtisque pumicibus
oppleta
surrexerat, ut si longior in cubiculo mora, exitus negaretur. Excitatus
procedit,
seque
Pomponiano
ceterisque qui
pervigilaverant
reddit.
T
15
In
commune
consultant,
intra tecta subsistant an in
aperto
vagentur.
Nam
crebris
vastisque
tremoribus tecta
nutabant,
et quasi
emota
sedibus
suis nunc huc nunc
illuc
abire aut referri videbantur.
T
16
Sub
dio
rursus quamquam levium
exesorumque
pumicum casus metuebatur, quod tamen periculorum
collatio
elegit;
et apud illum quidem ratio rationem, apud alios timorem timor vicit.
Cervicalia
capitibus imposita
linteis
constringunt;
id
munimentum
adversus incidentia fuit.
T
17
Iam dies
alibi,
illic nox omnibus noctibus nigrior densiorque; quam tamen
faces
multae variaque lumina solvebant. Placuit egredi in litus, et ex proximo
adspicere,
ecquid
iam mare
admitteret;
quod adhuc
vastum
et adversum
permanebat.
T
18
Ibi super
abiectum
linteum
recubans
semel
atque iterum
frigidam
aquam poposcit hausitque. Deinde flammae flammarumque
praenuntius
odor
sulpuris
alios in fugam vertunt, excitant illum.
T
19
Innitens
servolis
duobus
assurrexit
et statim
concidit,
ut ego
colligo,
crassiore
caligine spiritu
obstructo,
clausoque
stomacho
qui illi natura
invalidus
et angustus et
frequenter
aestuans
erat.
T
20
Ubi dies redditus — is ab eo quem novissime viderat
tertius
— corpus inventum
integrum
illaesum
opertumque ut fuerat indutus:
habitus
corporis quiescenti quam
defuncto
similior.
T
21
Interim Miseni ego et mater, sed nihil ad historiam, nec tu aliud quam de exitu eius scire voluisti. Finem ergo faciam.
T
22
Unum
adiciam,
omnia me quibus
interfueram
quaeque statim, cum maxime vera
memorantur,
audieram,
persecutum.
Tu
potissima
excerpes;
aliud est enim epistulam aliud historiam, aliud amico aliud omnibus scribere. Vale.
T